Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 190

[190] elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos[523]; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo[524] fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex[525] primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita[526] factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.