[187] quod si et angusta quaedam atque concisa[511] et alia est dilatata[512] et fusa[513] oratio, necesse est id non litterarum accidere[514] natura, sed intervallorum longorum[515] et brevium varietate; quibus[516] implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi[517] naturam numeri[518] contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.