Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 186

[186] [itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.]—nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper[507] ante cognoscitur— [cap.56] ita translata aut facta aut coniuncta[508] verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo[509] depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema[510] liniamenta orationi attulit.