[184] quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros[502], velut illa in Thyeste: “quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta[503] ” et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo[504] est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam[505] in versibus[506].