[183] [cap.55] esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret[499]. Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur[500] oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui λυρικοὶ a Graecis nominantur, quos[501] cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.