Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 173

[173] quod si ita est—nec vero aliter existimo— quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum[469], nihil claudicans, nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod[470] offendit aut curat[471] aut[472] in quo offendit[473] intellegit[474]; et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.