Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 172

[172] quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit[463] auctoritas? omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi[464] ipsi oratores esse debebant[465]. Sed quis omnium[466] doctior, quis acutior, quis[467] in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensius[468]? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt.