Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 146

[146] ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui[355] enim possem, cum [et] afuissem domo[356] adulescens et horum studiorum causa maria[357] transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare[358] me didicisse? Quid[359] [erat cur] probarem[360] nisi quod parum fortasse profeceram?

[cap.43] quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt.