Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 145

[145] “at ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam[352] autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea[353] se valere dissimulant[354].” propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?