Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 119

[119] [cap.34] de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat [aut quo modo]; quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia[273] profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas[274], excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.