Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 118

[118] nec vero a[267] dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte[268], nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus[269] aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio[270], nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et[271] ieiunius aguntur[272], nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.