Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 113

[113] [cap.32] esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum[252] facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam[253] vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam[254] adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit[255], oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat; palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.