Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 111

[111] multae sunt eius totae[242] orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro[243] causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo[244] discedens[245] eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in dicendo plurimum efficit, cum gravitatis[246] locis utitur.