Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 104

[104] non adsequimur; at quid sequi[225] deceat videmus. Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et[226] usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis[227] non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.