[103] at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti[221]? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel[222] ipsi[223] possent legere[224] qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus [oratoris] cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.