[99] qua re dirumpatur[306] licet ista furia[307] atque ⟨pestis⟩[308], audiet[309] haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi ⟨rem publicam⟩[310], qui[311] consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.