[98] [cap.37] suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos[302] inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum[303] dolenter adsis non tam[304] sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est[305]. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.