[58] an vero[200] in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an[201], si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus[202] sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.