Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 57

[57] utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne[195]? causa tam turpis scilicet, homo qui[196] eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem[197] per se probarit. an senatus, an ordines ⟨omnes⟩[198], an ii[199] qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur?