Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 139

[139] quae si omnia e Ti. Coruncani[440] scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret[441], aut si M. Horatius ille pulvillus, qui, cum eum[442] multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne[443] valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox neque lingua consisteret?