[138] [cap.54] ac si, pontifices, neque is cui licuit, neque id quod fas fuit dedicavit, quid me attinet iam illud tertium quod proposueram docere, non iis[437] institutis ac verbis quibus caerimoniae postulant dedicasse? dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito pontificum iure dicturum. quae sunt adhuc a me de iure dedicandi disputata, non sunt quaesita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad conlegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege[438]. illa interiora iam vestra sunt, quid dici, quid praeiri[439], quid tangi, quid teneri ius fuerit.