Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 75

[75] recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen[159] illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat[160] Ennius, bellum[161] Punicum quasi Myronis opus delectat.