Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 74

[74] [cap.19] haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus[158], istam diligentiam esse accommodatam puto.