Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 70

[70] quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri— tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiam[145] Polycliti et iam[146] plane perfecta, ut mihi quidem videri solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia.