[69] ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur[139], quos appellant τρόπους, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et[140] distinctus Cato. [cap.18] nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius[141]. Sed maiore honore in[142] omnibus artibus quam in hac una arte[143] dicendi versatur[144] antiquitas.