Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 193

[193] [cap.52] hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo[390] delectatur[391], eo est contentus; esse melius non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus orationis valet.