Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 192

[192] quid tu, Brute, posses, si te ut[389] Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt; eae si inflatum non recipiunt—aut si auditor omnino tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.