Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 189

[189] cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset[384] apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant[385] multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui[386] quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?