Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 188

[188] delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun— ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur[381], sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est[382]. Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio[383].