Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 179

[179] cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater eius M. Vergilius[363], qui tribunus plebis L. Sullae[364] imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.