Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 178

[178] eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in causis publicis nihil, in privatis[358] satis veterator videbatur. Erat[359] in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Ofella[360] contionibus aptior quam iudiciis. Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum[361] erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum[362] iuris civilis intellegentia.