Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 170

[170] apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam[343] oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio. Et Brutus: