Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 169

[169] [cap.46] atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una[340] Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi[341] orationi Caepionis ore respondit Aelius[342], qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit.