[16] ego autem voluntatem tibi profecto emetiar[20], sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est [21] exustusque siti flos[22] veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cum[23] multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille: