Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 15

[15] ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem[18] quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quae[19] cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis.