[136] [cap.36] tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali[287] levavit. M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et[288] in promptis tamen et non inexercitatis[289] ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.