[135] Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi[285] fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna[286] belli crimini, invidia populi calamitati fuit.