[123] praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquam[253]]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae. Me numera[254], inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.