Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 122

[122] [cap.32] nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit [251] Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur[252], quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.