Pular para o conteúdo

Ecclesiasticus (Vulgata Clementina)

Capítulo 5

Capítulo 5

1 Noli attendere ad possessiones iniquas,
et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :
nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis.

2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,

3 et ne dixeris : Quomodo potui ?
aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?
Deus enim vindicans vindicabit.

4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?
Altissimus enim est patiens redditor.

5 De propitiato peccato noli esse sine metu,
neque adjicias peccatum super peccatum.

6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,
multitudinis peccatorum meorum miserebitur :

7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,
et in peccatores respicit ira illius.

8 Non tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem :

9 subito enim veniet ira illius,
et in tempore vindictae disperdet te.

10 Noli anxius esse in divitiis injustis :
non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.

11 Non ventiles te in omnem ventum,
et non eas in omnem viam :
sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12 Esto firmus in via Domini,
et in veritate sensus tui et scientia :
et prosequatur te verbum pacis et justitiae.

13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,
et cum sapientia proferas responsum verum.

14 Si est tibi intellectus, responde proximo :
sin autem, sit manus tua super os tuum,
ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

15 Honor et gloria in sermone sensati :
lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

16 Non appelleris susurro,
et lingua tua ne capiaris et confundaris :

17 super furem enim est confusio et poenitentia,
et denotatio pessima super bilinguem :
susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.

18 Justifica pusillum
et magnum similiter.