Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 87

Capítulo 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.

2 Domine, Deus salutis meae,
in die clamavi et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea,
inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.

5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adjutorio,

6 inter mortuos liber ;
sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me ;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar ;

10 oculi mei languerunt prae inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ;
expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia ?
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione ?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?
et justitia tua in terra oblivionis ?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;
avertis faciem tuam a me ?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;
exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae,
et terrores tui conturbaverunt me :

18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;
circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum,
et notos meos a miseria.