Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 81

Capítulo 81

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terrae.

6 Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.