Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 78

Capítulo 78

1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam ;
polluerunt templum sanctum tuum ;
posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli ;
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,
et non erat qui sepeliret.

4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

5 Usquequo, Domine, irasceris in finem ?
accendetur velut ignis zelus tuus ?

6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt,
et in regna quae nomen tuum non invocaverunt :

7 quia comederunt Jacob,
et locum ejus desolaverunt.

8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;
cito anticipent nos misericordiae tuae,
quia pauperes facti sumus nimis.

9 Adjuva nos, Deus salutaris noster,
et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :

12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae,
confitebimur tibi in saeculum ;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.