Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 74

Capítulo 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum ;
narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :
ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :
et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :

6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus :

8 quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat :

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc ;
verumtamen faex ejus non est exinanita :
bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum ;
cantabo Deo Jacob :

11 et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.