Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 62

Capítulo 62

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.

5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.

7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.

8 Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9 Adhaesit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam :
introibunt in inferiora terrae ;

11 tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.

12 Rex vero laetabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.