Capítulo 57
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini,
recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini ;
in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva ;
erraverunt ab utero :
locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;
molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;
intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur ;
supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam ;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo,
utique est Deus judicans eos in terra.