Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 51

Capítulo 51

1 In finem. Intellectus David,

2 cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

6 Dilexisti omnia verba praecipitationis ;
lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :

9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.