Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 38

Capítulo 38

1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

2 Dixi : Custodiam vias meas :
ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam,
cum consisteret peccator adversum me.

3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;
et dolor meus renovatus est.

4 Concaluit cor meum intra me ;
et in meditatione mea exardescet ignis.

5 Locutus sum in lingua mea :
Notum fac mihi, Domine, finem meum,
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quid desit mihi.

6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7 Verumtamen in imagine pertransit homo ;
sed et frustra conturbatur :
thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

8 Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus ?
et substantia mea apud te est.

9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :
opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti ;

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus :
propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :
verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;
auribus percipe lacrimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam et amplius non ero.