Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 34

Capítulo 34

1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ;
expugna impugnantes me.

2 Apprehende arma et scutum,
et exsurge in adjutorium mihi.

3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ;
dic animae meae : Salus tua ego sum.

4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam ;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,
et angelus Domini coarctans eos.

6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum,
et angelus Domini persequens eos.

7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.

8 Veniat illi laqueus quem ignorat,
et captio quam abscondit apprehendat eum,
et in laqueum cadat in ipsum.

9 Anima autem mea exsultabit in Domino,
et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent :
Domine, quis similis tibi ?
eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;
egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui,
quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis,
sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;
humiliabam in jejunio animam meam,
et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;
quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt ;
congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16 Dissipati sunt, nec compuncti ;
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;
frenduerunt super me dentibus suis.

17 Domine, quando respicies ?
Restitue animam meam a malignitate eorum ;
a leonibus unicam meam.

18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,
qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;
et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

21 Et dilataverunt super me os suum ;
dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.

22 Vidisti, Domine : ne sileas ;
Domine, ne discedas a me.

23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;
et Dominus meus, in causam meam.

24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,
et non supergaudeant mihi.

25 Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae ;
nec dicant : Devoravimus eum.

26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ;
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.

27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam ;
et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ;
tota die laudem tuam.