Pular para o conteúdo

Psalmi (Vulgata Clementina)

Capítulo 3

Capítulo 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?
Multi insurgunt adversum me ;

3 multi dicunt animae meae :
Non est salus ipsi in Deo ejus.

4 Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.

5 Voce mea ad Dominum clamavi ;
et exaudivit me de monte sancto suo.

6 Ego dormivi, et soporatus sum ;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;
dentes peccatorum contrivisti.

9 Domini est salus ;
et super populum tuum benedictio tua.